monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12 > 10 > 2 > 30 > 30 > 7
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA VI.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA VIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA VII.AD EUMDEM.

1 Domino papae ADRIANO.
2 Precibus nobilis viri Rag. de Sancto Walerico, venerabili fratri nostro Ricardo Londoniensi episcopo dedimus in mandatis, ut ei de comite Alberico, a quo sibi 60 marcas fide interposita deberi dicebat, canonicam iustitiam exhiberet. Episcopus vero, causis quibusdam intervenientibus mandatum nostrum exsequi praepeditus, cognitionem venerabilibus viris Rad. Lond. decano, Hug. archidiacono delegavit.
3 Cum ergo reus tertio legitimis intervallis citatus esset, et auctore probato propositam intentionem implens, non faceret copiam sui, nec, ut oportebat, sufficientes excusatores aut responsales misisset, memoratus R. actor magna postulavit instantia ut iudices seu tramites iuris suo officio fungerentur: illis autem respondentibus cognitionem causae, non decisionem, sibi ab episcopo delegatam esse, et ob hoc eo inconsulto in causa non posse procedere, praenominatus R. expetiit, ut aut procederent, si licebat, aut patentibus litteris sibi traditis, agitationem negotii episcopo significarent: et quia ab eis in hac petitione non meruit exaudiri, eosdem ad nostram audientiam appellavit.
4 Cum itaque die praefixa in praesentia nostra adessent, et rei seriem praefato modo partes exponerent, saepedictus Rag. dicens se a delegatis sibi iudicibus delusum, ipsos ad sedem apostolicam intimavit, diem praefigens in Octavis Pentecostes. Illi vero suam excusantes innocentiam dicebant episcopum decisionem causae proprio reservasse examini, et se in causa nequaquam malignatos esse, parati hoc ipsum iuramento corporaliter praestito demonstrare.
5 Vos autem, cui diffinitionis, ut oportuit, reservatus est calculus, causae finem debitum imponetis.
Ioannes Saresberiensis HOME