monumenta.ch > Lucretius > v. 842 > v. 730 > v. 381 > v. 62 > v. 931 > v. 1048 > 7 > v. 423 > 1 > v. 483 > 6 > v. 351 > 67 > 8 > 9 > 4 > v. 379 > 5 > v. 548 > 3 > v. 581 > 11 > 12 > 10 > 2 > 30 > 30 > 7 > 7 > 7 > 30 > 1 > 6
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA V.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA VII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA VI.AD EUMDEM.

1 Domino papae ADRIANO.
2 Adversus nobilem virum comitem Rogerium et Osbertum clericum suum Ernaldus de Divisis in praesentia nostra querelam deposuit, dicens sibi a comite, ut Osbertum suum intruderet, ecclesiam de Hentona violenter et contra omnem reverentiam iuris esse ablatam, quam canonice, ut dicebat, diu possederat auctoritate venerabilis fratris nostri I. Sar.
3 episcopi, cuius chartam, quae donationis eius titulum astruebat, in medium proferebat: et ut possessionem suam omni solemnitate iuris doceret esse subnixam, concessione cuiusdam militis, quem ecclesiae advocatum esse dicebat, se eamdem obtinuisse ab episcopo asserebat, et ob hoc sibi ecclesiae et omnium ablatorum restitutionem fieri postulabat. Tandem post multas citationes et comminationes, a comite, qui haec omnia inficiabatur, restitutionem ecclesiae, quam praedictus Ernaldus petebat, extorsimus, dummodo comes et suus O. citra frustratorias dilationes, et aliarum difficultatum molestias, ad quaestionem iuris admitterentur. Cum ergo partibus super hoc dies esset praefixa, ea die iam dictus O. et procuratores comitis adversus praenominatum E. petitorium instituerunt, dicentes ipsum iniuste occupare ecclesiam, quam sine assensu comitis, et advocatorum eiusdem ecclesiae, quam contra consuetudinem totius Ecclesiae et regni Anglorum, contra constitutionem regis et antiquam omnium procerum dignitatem ingressus erat manu et violentia praedonis, qui praefato comiti totum fundum, in quo saepe dicta ecclesia sita est, diu abstulerat.
4 Proferebatur insuper mandatum regis, quo praecipiebamur comiti super advocatione ecclesiae suae iustitiam exhibere, aut O. praetaxatam ecclesiam restituere, qua post decessum regis contra ipsius edictum fuerat destitutus. Ad haec Ernaldus se iuste per episcopum assensu advocati ecclesiam possidere dicebat.
5 Sed advocatus ille et alii amici eius, potentatu et iniuriis comitis, ut asserebat, adeo terrebantur, quod nullus eorum in hoc iudicio et regno contra ipsum apparere audebat, praesertim cum comes et suus O. non modo sua, sed et se regiae magnitudinis pondere in iudicio tutarentur contra pauperem, quem ab ecclesia sua multis annis excluserant.
6 Hac de causa ad vestram appellavit audientiam, praefigens diem qua cantatur: Ad te levavi [Psal. CXXII]. Osbertus vero sibi causam vel ecclesiam tanti non esse respondens litis cessit appellationi.
Ioannes Saresberiensis HOME