| 2 | Ut de his, quae ad aures sanctitatis vestrae ab insulanis nostris perferuntur, cognita rei totius serie, melius ac lucidius iudicare possitis, de latore praesentium, quatenus factum nobis innotuit, vestram mittimus certificare excellentiam. Baiulus quidem horum a venerabili fratre vestro Henrico bonae memoriae Eboracensi archiepiscopo presbyter ordinatus in ordine suo aliquandiu ministravit; contigit autem eum in comitatu quodam exstitisse laicorum, qui praecipitem sequentes temeritatem, homicidium quoddam inconsultius perpetraverunt. Ipse autem in comitatu existens, cum qui postea occisus fuit, non animo occidendi, sed ut furem qui ei vestimenta sacerdotalia furto subtraxerat, persequebatur. |
| 3 | Fratres autem eius in persequendo eo citius incedentes, furem cum vestimento consecuti sunt, et eo vidente, ut subsequebatur, verumtamen, ut fatetur, nolente, furem deprehensum trucidaverunt: exinde evolutis paucis diebus ab archidiacono ab ordinis sui officio suspensus est, eo quod sedes Eboracensis tum temporis vacabat: nihilominus in diaconatus officio ministrare praesumpsit. Quid autem poenae ei ad peregrinationis indicium crucem gerenti infligendum sit, vestra sublimitas providebit. |