Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA PRIMA.AD PAPAM ADRIANUM .
| 1 | Domino papae ADRIANO. |
| 2 | Inter monachos abbatiae Hugonis, et clerum de Henham controversia diutius agitata est. Monachi siquidem a nominato Hugone XXXIII solidos petebant, dicentes eos sibi deberi nomine pensionis, in quam eis tenetur ab antiquo ecclesia de Henham: adiicientes memoratum II. ad solutionem eorumdem esse ex speciali pacto, interviente fidei vinculo, litterarum testimonio obligatum. |
| 3 | Et ut petitionis suae intentionem stabilius fundarent, se a duobus decessoribus praedicti II. Willelmo et S. sed et ab ipso Hugone dicebant recepisse praefatam pensionem, parati hoc probare incontinenti. Ad haec Humfredus ecclesiam suam ab antiquo liberam esse dicebat: licet monachi ab Hugone antecessore eius marcam indebitam violenter extorserunt. |
| 4 | Negabat enim constantissime se cum ipsis de aliqua pensione reddenda quamcunque inivisse pactionem: asserens se ab abbate Abendoniae ecclesiam liberam, et sine expressione cuiusque oneris accepisse, et per archidiaconum episcopi, ut mos est, in possessionem liberam canonice introductum, nec fidei, aut scripturae, aut alicuius obligationis vinculum, ex quo conveniri possit, intercessisse. |
| 5 | Illos vero, a quibus monachi se praefatam quantitatem recepisse dicebant, asserebat iam dictae ecclesiae non fuisse personas, sed conductos sacerdotes, et ecclesiam et praedia instructa a monachis accepisse, ut praefatae pensionis summa solvi posset. Producebat etiam testes hoc ipsum probare paratos: ipsorum quoque monachorum testimonio utebatur, contra eos proferens scriptum, quo nobis persuaserunt, praedictum Segarium non personam praedictae ecclesiae, sed vicarium, ipsumque conductitium exstitisse. Praeterea ecclesiam suam tantae paupertatis esse dicebat, ut, deductis episcopalibus et ministrorum necessariis alimentis, onus unius marcae vix posset sustinere. |
| 6 | Sibi quoque non debere obesse, si nomine ecclesiae aliquid quandoque invitus solverit, cum et ecclesia utatur iure pupilli, et ei beneficio minoris aetatis debeat subveniri. Monachi vero pactum intervenisse, modis omnibus probare nitebantur, producentes viros plures, qui assertionem eorum suo volebant testimonio roborare, et quoniam de paupertate ecclesiae causatus fuerat, ei XX solidos annuos sine omni onere, dum illis ecclesiam ad tempus traderet, promittebant. |
| 7 | Quidam vero volentes inter eos componere, XL solidos annuos, deducto omni onere, dum illis ecclesiam cederet, offerebant, parati super hoc idoneos fideiussores dare. Quod cum Humfredus recipere videretur, habito incontinenti advocati sui amicorum que consilio, resiliit, dicens non esse tutum se eis aliquo modo rem suam confidere, qui eum omnino eiicere moliebantur: praesertim cum ab eis tanto opere gravaretur, ut prae timore monachorum ei nullus amicorum suorum vel testium audeat assistere, sed et patrem suum contra ipsum venire compellerent: unde ad vestram audientiam appellavit, diem praefigens festum Epiphaniae. |