monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 170
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXIX De triplici obstaculo vitiorum. <<<     >>> CLXXI Nulla secta sine gratia libera a fastu

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXX De gratia et libero arbitrio.

1 Gratia sola pium parit et confirmat amorem,
2    Cui timor inservit ingenuusque pudor.
3 Illud sola nihil meritum non asserit esse,
4    Nam bona quae facimus, spiritus intus alit,
5 Istud sola docet, quoniam, si gratia desit,
6    Ad bona naturae nisus inanis erit,
7 Istud sola docet, quod causa sit una salutis
8    Gratia, quae meritum provehit atque parit.
9 Arbitrium carnis est gratia, mentis imago,
10    Mente caro vivit arbitriumque Deo.
11 In cineres caro lapsa redit, si spiritus absit,
12    Hoc abit in terram destituente Deo.
13 Vermibus esca datur foetens caro mente remota,
14    Hoc cibus est foetens vermibus absque Deo.
Ioannes Saresberiensis HOME