monumenta.ch > Prudentius > > 151 > 12 > 1 > > 10 > 5 > 169
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXVIII Quod locus vitia non excludit. <<<     >>> CLXX De gratia et libero arbitrio.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXIX De triplici obstaculo vitiorum.

1 Ergo tam saevi qua possunt arte repelli
2    Hostes? aut quid eos cogit inire fugam?
3 Si timor ante fores, et si pudor atria servet,
4    Et si castus amor interiora tenet,
5 Devitat poenam timor officiosus et omne
6    Quod, nisi praecaveat, posse nocere putat.
7 Nominis ingenuus maculam pudor arcet odores
8    Spargit ubique bonos, unde placere queat.
9 Castus amor rebus sic semper adhaeret honestis,
10    Quod nec vis maior dissociare potest;
11 Virtutes locat in castris, sic omnia munit,
12 Ut nullum possit hostis habere locum
13 Sed timor in servo, valeat dum poena caveri,
14    Ad facilem quaestum cedet eritque nocens;
15 Et famae custos, dum possit culpa latere,
16    Consentit vitiis absque rubore pudor.
17 Non sic verus amor, qui casu fidus in omni
18    Virtutem solam gaudet inesse sibi.
19 Ob causas varias quaeruntur caetera, virtus
20    Se contenta sui praemia semper habet,
21 Omnia virtuti fatalia commoda cedunt,
22    Virtutis fructus est in amore pio
23 Sicut casta fidem cupiens servata marito
24    Coniux declinat et studiosa fugit,
25 Ne corruptori pateat locus ullus ad ipsam,
26    Aspectum, risus, munera, verba, iocos
27 Contemnens, meritum et nomen moechantis abhorret:
28    Sic omnem culpam sanctus abhorret amor.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXVIII Quod locus vitia non excludit. <<<     >>> CLXX De gratia et libero arbitrio.
monumenta.ch > Prudentius > > 151 > 12 > 1 > > 10 > 5 > 169