monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXVI Quod mores attendendi. <<<     >>> CLXVIII Quod locus vitia non excludit.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXVII Quod libertas philosophum decet.

1 Libera philosophi vita est et libera lingua,
2    Est libertatis auctor utrique Deus.
3 Ergo philosophus colit hos, quos credit amicos,
4    Aut quos a vitiis posse redire putat.
5 Non homines, hominum sunt umbrae, quos habet orbis
6    Brutescens vitiis, cum ratione caret.
7 Quid tibi cum larvis sapientiam dogma sequenti?
8 Dicent, ni fugias ocius ito foras.
Ioannes Saresberiensis HOME