monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167 > 101 > 145 > 121 > 143 > 150 > 110 > 154 > 112 > 111 > 162 > 103 > titel > 100 > 166
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXV De schola Thersitae. <<<     >>> CLXVII Quod libertas philosophum decet.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLXVI Quod mores attendendi.

1 Depinxi mores hominum, quo cautior esses,
2    Nam pro persona quisque colendus erit.
3 Moribus est tribuendus honor cultusque probatis,
4    Et merito fidei conciliatur amor.
5 Nam solet interdum vis extorquere timorem,
6    Sternit et invitos atque subesse facit,
7 Serviat ut nolens aliis captiva voluntas,
8    Territa verberibus et stimulata minis,
9 Sed perfectus amor procul hunc facit esse timorem,
10    Nam facit ingenuum quemque pudicus amor.
Ioannes Saresberiensis HOME