monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 117 > 135 > 160
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLIX De Zoilo. <<<     >>> CLXI De vitio invidiae et cura eius.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLX De Matone.

1 Miraris famulos aulae cessisse Mathoni;
2    Hoc mens plena dolis, hoc mala lingua facit,
3 Hoc auditorum levitas, ut tressis agaso
4    Possit ab ingrata pellere quemque domo
5 Credulus auditor fidi vetulique clientis
6    Immemor est, et amat semper habere novos.
7 Nam quoties facili pede vilis in aure susurrat,
8    Toxicat interius cordis et oris opus.
9 Aetates, mores, fortunas, conditiones
10    Versat et appendit garrulus ante focum.
11 Eius ab arbitrio dominus male sanus et excors
12    Aut beat aut torquet, odit, amatve suos.
13 Infelix igitur domus est et poena bonorum,
14    Quae rectore carens sub ciniflone gemit,
15 Infelix equidem nimis est et praeda volonum,
16    Quae reiicit veteres non fruitura novis.
17 Stellio de furtis maculam contraxit inanem,
18    Nec est fur, ex quo destitit esse reus.
Ioannes Saresberiensis HOME