| 1 | Computat expensas servorum, facta revolvit |
| 2 | Zoilus, ut domini stillet in aure sui |
| 3 | Ergo fidelis erit, quia sumptus pensat heriles? |
| 4 | Non, sed adulando quaerit et auget opes; |
| 5 | Fureque deterior, cui res extrinseca cordi est, |
| 6 | Ut mentes proprio lumine fraudet, agit, |
| 7 | Nec rebus parcit, stulto quas tutius aufert, |
| 8 | Nam sapiens vigilat et sua damna cavet, |
| 9 | Dicit enim, dum fallacem cupidumque repellit, |
| 10 | Assentator, abi, Zoile, te video |