| 1 | Invenies laetum Britonem, si caseus adsit |
| 2 | Plus tamen interdum gaudet adesse libros. |
| 3 | Nam quantum patitur Britonis natura vel ordo, |
| 4 | Indulget studiis carminibusque vacat; |
| 5 | Dispensanda domus illi commissa resurgit, |
| 6 | Atque mali species hoc veniente fugit. |
| 7 | Non amat hunc Balathro, non Davus, Pamphilus odit, |
| 8 | Cuique nihil gravius, quam residere domi. |