Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLV Quod Cantia caput regni, et qui ibi cavendi, qui non.
| 1 | Pontificum regumque parens te Cantia fovit, |
| 2 | Hospitiumque tibi praeparat immo domum, |
| 3 | Haec petit, ut redeas et in illa sede quiescas, |
| 4 | Quae caput est regni iustitiaeque domus. |
| 5 | Parebis matri praesertim recta monenti |
| 6 | Quaeque tuos tendit perpetuare dies. |
| 7 | Intrabis claustrum, sed, si potes, absque cucullo, |
| 8 | Ut post, si libeat, egrediare tuus. |
| 9 | Invenies illic, quid semper scire laborant, |
| 10 | Et quibus est grandis poena carere libro |
| 11 | Sunt alii, qui sic sapientum scripta licentur, |
| 12 | Ut non semissem cuncta valere putent. |
| 13 | Legis amatores adeas et scripta colentes, |
| 14 | Contra nugaces nummicolasque cave. |
| 15 | Quas contemnit opes sapiens, admittit ad usum, |
| 16 | Quaerit et interdum, non tamen absque modo. |
| 17 | Frustra quaerit opes, quia non satiatur, avarus, |
| 18 | Quamvis, quidquid habet, conferat ipse Deus. |
| 19 | Nummus ei Deus est, qui semper torquet amicos |
| 20 | Et solet aeternam perpetuare famem |
| 21 | Gratia rore suo nocuum restringit amorem, |
| 22 | Sed cupidam mentem non facit absque fame. |
| 23 | Omnia posse Deum notum satis est, sed avarum, |
| 24 | Sit licet omnipotens, non satiare potest. |
| 25 | Nequius hoc nihil est, quia nulli parcit agitque, |
| 26 | Ut sit cum reliquis semper et ipse miser. |
| 27 | Nequior est aliis, qui verbis Gillia, rebus |
| 28 | Demea, Flaminium vivit, agitque Numam. |
| 29 | Tantalus est auctor cupidis, est auctor avaris |
| 30 | Perpetuaque siti deperit atque fame. |