monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167 > 101 > 145 > 121 > 143 > 150 > 110 > 154
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLIII Qualem oporteat habere comitem. <<<     >>> CLV Quod Cantia regni, et qui ibi cavendi, qui non.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLIV Quae expensa ubique necessaria.

1 Est expensa viae quaerenda tibi, dabit illam
2    Morum fama, gravis actio, sermo placens
3 Quo magis haec abeunt in sumptus, et mage crescunt;
4 Nummus in expensam non rediturus abit,
5 Hi, quocunque voles, poterunt perducere sumptus,
6    Usu nam crescit ista moneta suo.
7 Ergo via, quocunque placet, securus abibis,
8    Sed tamen ad patriam dulcius ire tuam.
Ioannes Saresberiensis HOME