monumenta.ch > Prudentius > > 151
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CL De Carinianis. <<<     >>> CLII Quod mendaces et bibuli fugiendi.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CLI Qualiter versandum apud hospites.

1 Sed quia turpe nimis peregrini lite moveri,
2    Hospitium, quidquid dicat, habeto modum;
3 Et ne suspectum quis possit habere rigoris,
4    Sit tua iucundis lingua referta iocis,
5 Sintque sales sine dente tui, sit lingua modesta,
6    Compositus gestus, vita pudica tibi.
7 Sit bonus auditor patiens et tardus ad iram,
8    Sitque cliens humilis, qui volet esse tuus.
9 Hospitibus gratus sumptus moderare suboptans,
10 Ut dignam valeas cuique referre vicem.
11 Et benefactorum reddatur gratia plena,
12    Quae bonus interpres singula magna facit.
13 Vir bonus et prudens modo res conservat ad usum,
14    Et modo dispensat, et docet esse suas,
15 Quaerit ut expendat, cum causa locusque requirunt,
16    Servatasque diu tempore spargit opes,
17 Et sumptus gaudet fecisse locoque modoque:
18    Stultus in expensis nescit habere modum,
19 In proprio parcus et prodigus ex alieno,
20    Quam solam captat Chaerea, laude caret.
21 Hospitio non est oneri, quicunque modestus
22 Contentus modicis sumptibus esse potest.
23 In summa videas, cum quo tibi res sit agenda,
24    Et quantum poteris, moriger esse stude.
25 Hoc, quantum poteris, dictum sic accipe semper,
26    Ut sit honestatis regula salva tibi.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CL De Carinianis. <<<     >>> CLII Quod mendaces et bibuli fugiendi.
monumenta.ch > Prudentius > > 151