monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 102 > 116 > 144
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXLIII Quod in correctionibus insinuatione utendum. <<<     >>> CXLV De diversitate hospitiorum et hospitum.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXLIV Quod leges civiles comparantur aranearum telis.

1 Retia solvuntur leviter, quae texit arachne,
2    Arte tamen mira fila coire facit;
3 Impediunt eadem muscarum corpora parva,
4    Magnaque si veniant, quolibet ire sinunt;
5 Sic, Anacharsis ait, cohibent civilia iura
6    Invalidos, magnis quolibet ire licet.
7 Non ita lex aeterna potens torquere potentes
8    Atque fovens humiles, quos videt esse pios.
Ioannes Saresberiensis HOME