Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXLIII Quod in correctionibus insinuatione utendum.
| 1 | Ergo quos ratio directa nequit revocare |
| 2 | A vitiis, revocat insinuantis opus, |
| 3 | Nam sicut verbi, sic insinuatio vitae |
| 4 | Saepe reluctantes ad sua vota trahit. |
| 5 | Fortior est vitae, quam sit persuasio verbi, |
| 6 | Nam paribus studiis conciliatur amor; |
| 7 | Conciliatus amor animos ligat, imperat, urget, |
| 8 | Ut duo non duo sint, quos pius unit amor. |
| 9 | Sic amor ad quaevis sanctus bona cogit amantes, |
| 10 | Nam facit hic votis, quod facit ille manu. |
| 11 | Sed vereor, frustra ne cancellarius instet, |
| 12 | Ut mutet mores aula superba suos. |
| 13 | Mundus enim lucris inhiat, iuvenesque senesque |
| 14 | Muneris incestat imperiosa fames, |
| 15 | Excaecatque viros, quibus est collata potestas, |
| 16 | Tendat ut ad sordes quaelibet ampla domus. |
| 17 | Aestus avaritiae sapientum corda perurit, |
| 18 | Polluit ecclesias, sancta profana facit. |
| 19 | Orbis amatores omnes hac peste laborant, |
| 20 | Aeris contemptor rarus in orbe manet. |
| 21 | Haec ubi, quando, quibus vel qualiter insinuentur, |
| 22 | Cura ne pereas garrulitate tua. |
| 23 | Est indocta loqui, quae nescit linguat acere, |
| 24 | Floccida, quae verbi nescit habere modum. |
| 25 | Sunt nugatores inimici, suntque tyranni |
| 26 | Falsus philosophus, ganeo, scurra tibi, |
| 27 | Quos agitat cachethes scribendi, quosve loquendi, |
| 28 | Qui vitiis sordent, quos levis aura fovet. |
| 29 | Horum tendiculae dicenti vera parantur, |
| 30 | Et nisi praecaveas, publicus hostis eris. |
| 31 | Assertor veri personam nescit amici, |
| 32 | Decernit meritis praemia nulla viris, |
| 33 | Personis parcit, iudex in crimina saevus, |
| 34 | Et vitii labem semper ubique notat. |
| 35 | Aut taceas prorsus aut pauca loquaris in aula, |
| 36 | Aut quaeras, in quo rure latere queas, |
| 37 | Nam si non parcis verbis, nemo tibi parcet, |
| 38 | Praevenietque dies impia turba tuos. |
| 39 | Sub duce praefato si forte recedis ab aula, |
| 40 | Sospes et ut tutus quolibet ire queas, |
| 41 | Pauca tui tandem stillabis in aure patroni, |
| 42 | Quae recolens nequeat immemor esse sui. |
| 43 | Lex divina bonis vivendi sola magistra, |
| 44 | Non veterum ritus, qui ratione carent. |
| 45 | Pervigil hanc studeas cura servare perenni, |
| 46 | Nam servatores servat et ipsa suos. |
| 47 | Lex humana, Dei si sit contraria legi, |
| 48 | Auctorem damnat, quo pereunte perit. |