Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXLI Quod cancellarius se conformat aulicis, ut revocet
| 1 | ab errore. |
| 2 | Tristior haec cernit iuris defensor et artem, |
| 3 | Qua ferat auxilium, consiliumque parat. |
| 4 | Ut furor illorum mitescat, dissimulare |
| 5 | Multa solet, simulat quod sit et ipse furens; |
| 6 | Omnibus omnia fit, specie tenus induit hostem, |
| 7 | Ut paribus studiis discat amare Deum. |
| 8 | Ille dolus bonus est, qui proficit utilitati, |
| 9 | Quo procurantur gaudia, vita, salus. |
| 10 | Balbutit nutrix, ut linguam formet alumni, |
| 11 | Et verum ficto cauta dolore fugat, |
| 12 | Lascivum risum lacrymis compescit obortis |
| 13 | Et teneros sensus decipit arte pia. |
| 14 | Excitat ad lacrymas facies lacrymantis amicum, |
| 15 | Et facies hilaris gaudia saepe facit. |
| 16 | Fortius ut miles pugnacem conterat hostem, |
| 17 | Dux facit armatus, dum fera bella gerit. |
| 18 | Miles ab exemplo ducis hostes acrius urget, |
| 19 | Dux fugiat, miles dat quoque terga fugae. |
| 20 | Provocat affectu discentes officiosus |
| 21 | Doctor, ut effectum possit habere labor. |
| 22 | Nemo libens audit suspecti verba magistri, |
| 23 | Quae, licet aspera sint, dulcia reddit amor. |
| 24 | Illaqueat citius homines et valdius arctat |
| 25 | Formula vivendi, quam gravis auctor amat. |
| 26 | Hac igitur ratione tui mens sana patroni, |
| 27 | Ut patienter eum perferat aula furens. |
| 28 | Conciliare studet sibi conviventis amorem |
| 29 | Turbae, ne peragat ebria mortis iter. |