Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXL Quod domus tyrannorum carnificina est.
| 1 | Carnificina vetus est aula subacta tyrannis, |
| 2 | Est domus Antipatri carnificina vetus. |
| 3 | Tollitur e medio sacrae reverentia legis, |
| 4 | Carnificum scitis dant sacra iura locum. |
| 5 | Exigit a cunctis munuscula Sporus, at illa |
| 6 | Si dederis, perdes; nil dabis, hostis eris. |
| 7 | Si sit amicus, obest, si non sit, quaerit obesse, |
| 8 | Quidquid agas, oberit, aut volet esse nocens. |
| 9 | Rem fortasse tuam poteris servare, sed eius |
| 10 | A vitiis animum non revocare potes. |
| 11 | Munus amicitiae speciem producit, at ipsam |
| 12 | Rem gignit virtus vera, probatque fides. |
| 13 | Augetur tamen obsequiis, sumitque vigorem, |
| 14 | Nam probitas meritis praemia digna refert. |
| 15 | Dinomaches et Polvdamas dominantur in aula, |
| 16 | Nil Cato, nil Curius, cuncta Photinus agit, |
| 17 | Cuncta Photinus agit Labeone sibi sociato: |
| 18 | Horum vita scelus, singula verba doli. |
| 19 | Thrasonis fastum gestusque videre molestum est, |
| 20 | Quem vix ferre potest munere capta Thais. |
| 21 | Vir gravis hic, visu gravis est gratusque Sabinus, |
| 22 | Dum puer et tener est non fruticante pilo. |