monumenta.ch > Plinius > XXIX > XXXVI > XXXIII > XXXV > XXXII > 118 > 168 > 139
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXVIII De Antipatro, et quare sic dicatur. <<<     >>> CXL Quod domus tyrannorum carnificina est.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXIX De vera gloria et vana.

1 Gloria virtutem sequitur, non laudis amorem,
2    Et semper meritis est sociata bonis.
3 Laude probus claret potius, quam laudis amator,
4    Contra, polluto nomine sordet iners;
5 Foetor enim sordes vitii comitatur et horror,
6    Et virtus grato replet odore bonos,
7 Sed virtutis odor est illis perniciosus,
8    Quos agit Antipatri perniciosa manus.
9 Foetet barbaries, quae nulla lege tenetur,
10    Foetet odore gravi carnificina vetus.
Ioannes Saresberiensis HOME