monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 138
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXVII De Mandrogero. <<<     >>> CXXXIX De vera gloria et vana.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXVIII De Antipatro, et quare sic dicatur.

1 Presbyteros tanquam Patres populus veneratur.
2    Et fidei pars est iussa subire Patris,
3 Iussa subire Patris, praesertim recta iubentis,
4    Pro quibus expletis vita beata datur.
5 At ferus Antipater hos persequitur velut hostes
6    Intentansque dolos undique bella movet,
7 Hinc illi nomen datur Antipater, quia Patres
8    Laedit et infligit damna, necemque parat.
9 Sedulus in saccum pertusum congerit omnes
10    Christo subtractas, quas male quaerit, opes;
11 Ecclesiam servire iubet, clerum populumque
12    Decernit similem iure tenere locum.
13 Opprimitur clerus, privatur honore sacerdos,
14    Sed delatoris nomen ubique viget.
15 Publicus exactor summo praecellit honore,
16    Gratior ille tamen, qui mala plura facit.
17 Hi si forte volunt aliquid pervertere, dicunt:
18    Dedecus hinc regni vertitur, inde decus.
19 Princeps non cupidus meriti, sed laudis avarus
20    Praecipuum sine re nomen honoris habet,
21 Non curat, quid honor, sed quid videatur honestum,
22    Nec bona vera placent, sed iuvat umbra boni
23 Sic ratio sub praetextu caecatur honoris,
24    Vanaque dum petitur gloria, vera fugit.
Ioannes Saresberiensis HOME