Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXV De pace tyrannorum.
| 1 | Illa tyrannorum pax est, ut nemo reclamet, |
| 2 | Quidquid agant, possint omnia, iura nihil |
| 3 | Iura vacant, sacras leges evertit abusus, |
| 4 | Velle suum statuunt iuris habere locum. |
| 5 | Tali iustitia perhibent viguisse leonem, |
| 6 | Praepositum reliquis dicere iura feris. |
| 7 | Libertas haec est populi dominante tyranno, |
| 8 | Ut, quod praecipitur, quilibet optet idem. |
| 9 | Qui nimis optat opes aut cultum regis iniqui, |
| 10 | In scelus omne ruit, pronus ad omne nefas; |
| 11 | Hostis censetur, quisquis sacra iura tuetur, |
| 12 | Praevenit officiis iussa fidelis amor. |
| 13 | Perfidiae genus est aliquid discernere iussum, |
| 14 | Et scelus est aliquod pertimuisse scelus. |