Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXIV Quod Hircanus modernis pravitatibus et originem
| 1 | dedit et auctoritatem, |
| 2 | Haec illo manant de iuris fonte, quod olim |
| 3 | Tradidit Hircanus, officiumque suum. |
| 4 | Officium regi conforme fuit, quia mentem |
| 5 | Auctoris sequitur ingeniosa manus. |
| 6 | Iulia lex illo dormivit rege sepulta, |
| 7 | Crimen adulterii nil nisi ludus erat. |
| 8 | Silvia Quartillae cessit, Lauronia Florae, |
| 9 | Syllaque dum viguit, nulla Sabina fuit. |
| 10 | Hic metui gaudens, dedignabatur amari, |
| 11 | Vicinos subigens munere, fraude, dolis. |