monumenta.ch > Plinius > XXIX > XXXVI > XXXIII > XXXV > XXXII > 118 > 168 > 139 > 163 > 120 > 173 > 119 > 125 > 114 > 107 > 127 > 123 > 133
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXII De Theobaldo archiepiscopo et Thoma cancellario. <<<     >>> CXXXIV Quod Hircanus modernis pravitatibus et originem

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXIII De moribus Hircani.

1 Huic, qui priscorum mores legesque revelli
2    Praecepit, libitum pro ratione fuit,
3 Vicit avaritia Midam, feritate leonem,
4 Astutam vulpem fraudibus atque dolis,
5 Qui populum pressit, qui ius contempsit et aequum,
6    Quo lupus et tigris mitior omnis erat;
7 Plus sue pollutus, quovis petulantior hirco,
8    Venditor Ecclesiae, proditione potens,
9 Sanguinis humani cupidus vindexque ferarum,
10    Qui titulo regis publicus hostis erat.
11 Ponitur exemplar legum populumque regendi,
12    Et bene vivendi formula certa datur.
13 Iuvit eum pacis cultus, sed more tyranni,
14    Cerneret ut pedibus subdita cuncta suis.
15 Hoc sub rege lupus metuit suspendia pauper,
16    Absolvi dignus, si dare possit ovem;
17 Si dare posset ovem furtivam seu violentam,
18 Ablatam viduae, tunc erat absque nota;
19 Qui tondere pecus poterat lupus et dare lanam
20    Noverat, hic insons, hic ove dignus erat.
21 Non nocuit vulpi fraudem fecisse volenti
22    Cum pastore suum participare lucrum.
23 Vox erat auditu convicti digna latronis:
24    Dicens de regis utilitate loquar.
25 Nam fur, consortem qui regem ducit habendum,
26    Non perit et iustos saepe perire facit.
27 Sed cruce dignus hic est, qui furto solus inhaerens
28    Non curat socius iudicis esse sui.
29 Criminibus iudex pretio sociatur avarus,
30    Absolvitque reos immeritosque necat.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXII De Theobaldo archiepiscopo et Thoma cancellario. <<<     >>> CXXXIV Quod Hircanus modernis pravitatibus et originem
monumenta.ch > Plinius > XXIX > XXXVI > XXXIII > XXXV > XXXII > 118 > 168 > 139 > 163 > 120 > 173 > 119 > 125 > 114 > 107 > 127 > 123 > 133