monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 102 > 116 > 144 > 156 > 104 > 134 > 171 > 153 > 161 > 137 > 115 > 109 > 164 > 108 > 172 > 157 > 158 > 159 > 140 > 124 > 122 > Epilogus > 132
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXI Quod sanius est paucis placere bonis, quam <<<     >>> CXXXIII De moribus Hircani.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXXII De Theobaldo archiepiscopo et Thoma cancellario.

1 Qui iubet, ut scribas, solet idem scripta fovere,
2 Quaeque semel recipit nomina, clara facit.
3 Ille Theobaldus, qui Christi praesidet aulae,
4    Quam fidei matrem Cantia nostra colit,
5 Hunc successurum sibi sperat, et orat ut idem
6    Praesulis officium muniat atque locum.
7 Hic est, carnificum qui ius cancellat iniquum,
8    Quos habuit reges Anglia capta diu,
9 Esse putans reges, quos est perpessa tyrannos;
10    Plus veneratur eos, qui nocuere magis.
Ioannes Saresberiensis HOME