Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXX Quod gentiles omnes superat Christianorum fides.
| 1 | Sed cur gentiles numero, quos error adegit? |
| 2 | Omnis enim ratio deficit absque fide. |
| 3 | Christicolae soli sapiunt, et philosophantur |
| 4 | Vere, quos tibi dat pagina sacra duces. |
| 5 | Censeo Christicolas cultu, non nomine Christi, |
| 6 | Quem praestant homini vita pudica, fides. |
| 7 | Gratia multorum dabitur tibi vera sequenti |
| 8 | Dogmata, quae praestant moribus atque fide. |
| 9 | Non tamen haec illa produces tutus in aula, |
| 10 | In qua rara manet gratia, rara fides. |
| 11 | Pura fides non sola tamen placet omnibus, illa |
| 12 | Gratior est merito, quam bona vita fovet. |
| 13 | Est verae vitae fons pura fides, fideique |
| 14 | Vita boni mores: donat utrumque Deus. |