Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXIX De Seneca et Quintiliano.
| 1 | Ingenium Senecae commendat Quintilianus, |
| 2 | Sed tamen eiusdem verba stylumque notat. |
| 3 | Res queritur magnas frangi sermone solutio, |
| 4 | Dicendique genus arguit esse vagum. |
| 5 | Verbaque iuncta parum sine calce vocavit arenam, |
| 6 | Dum peragit sensum clausula quaeque suum. |
| 7 | Sed quamvis calamum tantus culpaverit auctor, |
| 8 | Obtinuit virtus et stylus ipse placet: |
| 9 | Vicit enim vitae gravitas et gratia verbi, |
| 10 | Et nova dicendi grata figura fuit. |
| 11 | Stoicus est acer, morum compendia captat, |
| 12 | Verbaque semper habet sensibus apta suis. |