monumenta.ch > Prudentius > > 128
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXVII Quod res corporeae sensu, ratione vero comprehenduntur <<<     >>> CXXIX De Seneca et Quintiliano.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXVIII Quod virtus eloquentiae praefertur.

1 Quem magis evexit virtus, superat Ciceronem,
2    Datque locum vitae lingua perita loqui:
3 Nam quamvis linguam formet, componet et actus,
4    Vivere praecipue philosophia docet.
5 Vivere sincere pars optima philosophandi est,
6    Qua sine quid prodest lingua diserta? nihil!
7 Namque diserta nocet, si sit deserta superno
8    Munere, prudentes quod facit esse viros.
9 Sed quantum prosit sapiens facundia, lingua,
10    Sit licet insignis, dicere nulla potest.
Ioannes Saresberiensis HOME