monumenta.ch > Plinius > XXIX > XXXVI > XXXIII > XXXV > XXXII > 118 > 168 > 139 > 163 > 120 > 173 > 119 > 125 > 114 > 107 > 127
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXVI De Cicerone et dogmate eius. <<<     >>> CXXVIII Quod virtus eloquentiae praefertur.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXVII Quod res corporeae sensu, ratione vero comprehenduntur

1 incorporalia.
2 Solis corporeis sensus carnalis inhaeret,
3    Res incorporeae sub ratione iacent.
4 Illum sola fides capit et dilectio vera,
5    Naturamque sequi cultus amorque Dei est;
6 Quisquis enim satagit rationis iura tueri,
7    Naturam sequitur, servit amatque Deum.
8 Ille tamen cultus non est servilis habendus,
9    Sic servit matri filia, sponsa viro.
10 Et si vita foret Ciceronis consona verbis
11    In summis poterat maximus esse viris.
12 Os hominis cuncti mirantur, non ita pectus:
13    Imperium linguae par fuit, immo minus.
14 Illius eloquio minor est Romana potestas:
15    Nam linguam pariter civis et hostis amant.
Ioannes Saresberiensis HOME