monumenta.ch > Plinius > XXIX > XXXVI > XXXIII > XXXV > XXXII > 118 > 168 > 139 > 163 > 120 > 173 > 119 > 125 > 114 > 107 > 127 > 123 > 133 > 148 > 126
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXV De Moyse, quod ipse sit fons Scripturarum. <<<     >>> CXXVII Quod res corporeae sensu, ratione vero comprehenduntur

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXVI De Cicerone et dogmate eius.

1 Orbis nil habuit maius Cicerone Latinus
2    Cuius ad eloquium Graecia muta fuit;
3 Omnibus hunc Graecis opponit Roma vel effert,
4 Sed tamen hic dubium dogma probare solet.
5 Transiit huc tandem, cum se natura deorum
6    Angeret, ut dubitet, quid putet esse Deum;
7 Qualiter arbitrii libertas consona fato
8    Exstet; nam fatum si manet, illa perit.
9 Ut sibi conveniant casus fatumque repugnans,
10    Nescit; ob hoc vates ora tenere monet.
11 Nam genus humanum premit ignorantia veri,
12    Nec sinit in claro cernere vera die;
13 Quae si forte patent, obscura nube videntur
14    Nec falsi plene suspicione carent.
15 Scire Deum solum credit ventura, sed ipsum,
16    Quid statuat, nescit, sed tamen esse probat.
17 Nam corpus putat esse Deum, sed corpore maius,
18 Quod nec homo sensu, nec caro bruta capit.
Ioannes Saresberiensis HOME