monumenta.ch > Plinius > XXIX > XXXVI > XXXIII > XXXV > XXXII > 118 > 168 > 139 > 163 > 120 > 173 > 119 > 125
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXIV De Musaeo, qui putatus est Moyses. <<<     >>> CXXVI De Cicerone et dogmate eius.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXV De Moyse, quod ipse sit fons Scripturarum.

1 Errat Musaeus nimium, Varroque coerrat,
2    Sed Mosi mentem spiritus almus agit.
3 Plena sacramentis sic quinque volumina scribit,
4    Ut sit in historia sensus ubique triplex;
5 Ut pariter doceat pueros iuvenesque senesque;
6    Quantum quisque capit, littera cauta docet.
7 Ubera dat natis, infligit verbera servis
8    Et facit illorum colla subesse iugo.
9 Et licet involvat arcanis vera figuris,
10    Scindit vela tamen, et vetus umbra perit.
11 Inter philosophos vocat hunc gentilis agrestem,
12    Et tamen illorum maximus hoc minor est.
13 Hic Scripturarum fons est et origo piarum,
14    Quo de principio pagina sacra venit.
15 Fons aliis, aliis stagnum puteusve profundus;
16    Inde sitim reprimas, crescit et inde sitis;
17 Quod satis est, possunt omnes haurire, sed ipsum
18    Exhaurit plane nemo vel imminuit.
Ioannes Saresberiensis HOME