| 1 | Musaeum veterem praeclaris laudibus effert |
| 2 | Graecia, sed Varro, quod docet ille, refert. |
| 3 | Ergo Varronem satis est legisse volenti |
| 4 | Scire, quid alteruter utilitatis habet. |
| 5 | Esse putant dictum Musaei nomine Mosen, |
| 6 | Qui leges hominum primus in orbe tulit. |
| 7 | Esto, sed aetatum ratio manifesta repugnat, |
| 8 | Vitaque dissimilis arguit esse duos. |
| 9 | Romanos Varro, Graecos Musaeus, Hebraeos |
| 10 | Instituit Moses vivere more suo. |