| 1 | Inferior nullo Graecorum Varro fuisse |
| 2 | Scribitur, hunc Patrem Roma vocare solet. |
| 3 | Plura quidem nullus scripsit, nullus meliora, |
| 4 | Nec potuit quisquam deteriora loqui. |
| 5 | Mystica naturae pandit ritusque sacrorum, |
| 6 | Officiumque Dei gestaque prisca Patrum. |
| 7 | Numina virtutum, quae fingit, vanus adorat, |
| 8 | Et quot sunt pestes, tot putat esse deos. |