monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167 > 101 > 145 > 121
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXX Unde Graeci Academicorum temperamentum <<<     >>> CXXII De Varrone et dogmate eius.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXXI Quod Romani Graecos imitantur in verborum

1 temperamento.
2 Hunc morem sequitur civis Romanus, amicis
3    Verba dat, argentum sumit avara manus.
4 Distrahit ad pensum iudex adverbia cautus,
5    Nam pretium maius utiliora dabit.
6 Adiectiva suis pretiis aequata dabuntur
7    Chartula vel calamus rarus inemptus erit.
8 Captat opes Crassus, ut eas convertat in aurum,
9    Et recoquit purum, possit ut esse putum.
10 Urbs vitiis corrupta suis corrupit et orbem,
11    Et caput aegrotum languida membra facit.
12 Curia nam quaevis Graecos imitatur, et urbis
13 Esuriem sensit orbis, amator opum.
Ioannes Saresberiensis HOME