monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 102 > 116
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXV De Endymione et dogmate eius. <<<     >>> CXVII De Arcesila, principe Academicorum, et dogmate

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXVI Quod veritas assimilatur soli, verisimilitudo lunae.

1 Est sol conformis vero, falsoque Selene,
2    Quae lucem simulat et maculosa manet.
3 Nam quod sub luna vanum, mutabile nutat,
4    Sed circa solem, fida quieta manent.
5 Regnat in excelsis verum, viget error in imis
6    Et fallit populos, quos vaga luna premit.
7 Clara super lunam superos veri tenet aula,
8    Inferius mundum nubilus error agit.
Ioannes Saresberiensis HOME