monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 102 > 116 > 144 > 156 > 104 > 134 > 171 > 153 > 161 > 137 > 115
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXIV Quod in pluribus utilis doctrina Platonis. <<<     >>> CXVI Quod veritas assimilatur soli, verisimilitudo lunae.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXV De Endymione et dogmate eius.

1 Cuiuscunque rei firmetur opinio vera,
2 Hoc vetus Endymion censuit esse fidem.
3 Asserit errorem, si fiat opinio fallax,
4    Falsaque nesciri dicit et arte probat.
5 Falsum nescitur, quia nulla scientia fallit,
6    Nec permisceri lux tenebraeque valent.
7 Interdum veri specie falluntur inanes,
8    Votivaeque rei dulcis imago tenet.
9 Sunt quos nec verum, nec veri mulcet imago,
10    Sed vitii species falsaque sola iuvant.
Ioannes Saresberiensis HOME