monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167 > 101 > 145 > 121 > 143 > 150 > 110 > 154 > 112
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXI Quod globus terrae planetarum circulis excentricus <<<     >>> CXIII Quod veritas lux est animae, ratio oculus.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXII Quod Deus solus omnia novit, et omnis rationalis

1 creatura scientiam accipit ad mensuram.
2 Res ut sunt, plene novit divina potestas,
3    Angelus assistens plurima vera videt.
4 Spiritus immundus natura pollet et usu,
5    Doctus et a sanctis plura videre solet.
6 Fallitur in multis privatus luminis usu
7    Et pater erroris fallere semper amat
8 Corpora detrusas animas in carcere caeco
9    Culpaque sublato lumine scire vetant.
10 Culpa caro tenebras inducunt, lumina pellunt
11    Nec miseras animas cernere vera sinunt.
Ioannes Saresberiensis HOME