monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167 > 101 > 145 > 121 > 143 > 150 > 110 > 154 > 112 > 111
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CX De zodiaco circulo. <<<     >>> CXII Quod Deus solus omnia novit, et omnis rationalis

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CXI Quod globus terrae planetarum circulis excentricus

1 est et faex elementorum.
2 Septem terra vagis excentrica subiacet astris,
3    Quam tamen ut centrum maximus orbis habet.
4 Inferior paret semper globus exteriori,
5    Terra subest cunctis orbibus apta pati.
6 Haec immota manet, sed in orbem caetera currunt,
7    In medium recidunt pondera cuncta locum.
8 Faex etenim semper in fundo tarda quiescit,
9    Attactuque suo sordida quaeque facit
10 Omnia sordescunt, quae turpi faece replentur,
11    Quae, nisi purgentur, vasa perire facit.
12 Sic infecta diu devictaque faecis acore
13    Vix caput attollit mens onerata luto.
14 Nam prope tellurem sunt fumi, flamina, nubes,
15    Quae turbant oculos et rationis opus.
16 Contra naturam facies humana reflectit
17    Ad terram vultus, nata videre Deum.
18 Sed tamen interdum terrena videntur ad usum,
19    Nec peccat, si sit tetra libido procul.
20 Principis haec tradit sapientum dogma Platonis
21    A quo posteritas dogmata vera capit.
22 Sicigitur docuit, quid cui sit scibile, quid non,
23    Ut teneant proprium cuncta creata modum.
Ioannes Saresberiensis HOME