monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 130 > 106
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CV Quod res vere simplex absoluta est. <<<     >>> CVII Quod ignis omnia purgat.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CVI Quod terra in imo est, et quod singuli orbes suos

1 habent habitatores.
2 Summa tenent superi, medio iacet infima tellus,
3    Et medios orbes incola dignus habet.
4 Spiritus in cunctis elementis est, et in astris
5    Cuique suus, mundum spiritus unus agit,
6 Maximus hic, omnes alii sunt particulares,
7    Hic totum, reliqui singula membra movent;
8 Omnis enim regio propriis est plena colonis,
9    De quorum motu rebus origo venit.
Ioannes Saresberiensis HOME