monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CIV Quod informis Deus et forma formarum. <<<     >>> CVI Quod terra in imo est, et quod singuli orbes suos

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CV Quod res vere simplex absoluta est.

1 Absolvit ratio rem verae simplicitatis
2    Et quidquid nullo claudere fine potest.
3 Quod vere simplex, nullo motu variatur,
4    Non antiquatur tempore, semper idem.
5 Alternat mundus facies nescitque manere,
6    Et perimit tempus, quidquid ad esse vocat.
7 Omnia sic in se redeunt, sic lege perenni
8    Numinis aeterni perpetuatur opus.
Ioannes Saresberiensis HOME