monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 102 > 116 > 144 > 156 > 104
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CIII Quod nulla substantia perit. <<<     >>> CV Quod res vere simplex absoluta est.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CIV Quod informis Deus et forma formarum.

1 Informis Deus est, formarum forma vigorque,
2    In quo res omnis perpetuata manet.
3 Semper enim vivit ratio divina, perenne
4    Res omnes vivunt in ratione Dei,
5 Immotaeque manent ideae, constat in illis,
6    Quidquid ad occasum temporis unda rapit.
7 Dispensat rerum motus ratio sine motu,
8    Et stabilis virtus tempora cuncta movet.
9 Non sunt informes dii, quos natura creatrix
10    Ex variis ortum rebus habere facit,
11 Quo circumscribit ratio, naturaque facta
12    Formaque concretis redditur atque genus.
13 Informis Deus est, quia simplex, non aliunde
14    Constans nec debens pluribus esse suum.
Ioannes Saresberiensis HOME