monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 147 > 146 > 142 > 105 > 167 > 101 > 145 > 121 > 143 > 150 > 110 > 154 > 112 > 111 > 162 > 103
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CII De radiis solis et lunae et officiis eorum et significatione. <<<     >>> CIV Quod informis Deus et forma formarum.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CIII Quod nulla substantia perit.

1 Nulla perire potest substantia, formaque formae
2    Succedens prohibet, quod movet, esse nihil.
3 Motibus his recreata manent elementa vigentque,
4    Dum vetus abscedit et nova forma datur.
5 Portio fessa statu grata novitate resumit
6    Robur et a formis accipit esse novum.
7 Alterat haec species, aliud facit illa, genusque
8    Dicitur et confert cuilibet esse rei.
Ioannes Saresberiensis HOME