Ioannes Saresberiensis, Entheticus, CII De radiis solis et lunae et officiis eorum et significatione.
| 1 | Lunares radii carnes fructusque perurunt |
| 2 | Et vitiant, radius solis utrisque favet. |
| 3 | Sic mundana perit sapientia, veraque prodest |
| 4 | Naturamque fovet, plena calore Dei. |
| 5 | Sed calor immensus vermes parit, ut tibi constet, |
| 6 | Scrutandi quid habet immoderatus amor. |
| 7 | Sol fovet et reprimit visum, quia sobrius esse |
| 8 | Debet, qui satagit mystica scire Dei. |
| 9 | Subdita sole vides, tibi luce creata patescunt |
| 10 | Divina, plene nullus utrumque videt. |
| 11 | Est coeleste bonum solemque Deumque videre, |
| 12 | Solaque mortales inferiora vident. |
| 13 | Lux immensa tegit solem, divinaque semper |
| 14 | Maiestas sic est lumine tecta suo. |
| 15 | Est in solari fons luminis atque caloris |
| 16 | Corpore, spiritibus fons utriusque Deus. |