Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCVI Quod numerus, pondus, mensura, locus, tempus sibi
| 1 | commensurabilia non sunt. |
| 2 | Subdita primorum generum sibi symmetra non sunt |
| 3 | Nec simili antigena sub ratione cadunt. |
| 4 | Temporis atque loci non est proportio nota, |
| 5 | Mensurae ratio ponderis esse nequit. |
| 6 | Praedictis numerus asymmeter est, et in istis |
| 7 | Quinque suum munus philosophia gerit. |
| 8 | Additur his series causarum vel rationum, |
| 9 | Quas intellectus cernere solus habet. |
| 10 | Multiplicando modum nescit virtus numerorum, |
| 11 | Et finem magnis sectio nulla facit. |
| 12 | Crescit in immensum numerus, sine fine resolvit |
| 13 | Continuum quodvis, sed ratione potest. |