monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 56 > 11 > 66 > 88 > 17 > 25 > 58 > 94
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCIII De Platone et dogmate eius. <<<     >>> XCV De Deo, cuius potentia est efficiens causa mundi.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCIV De hyle.

1 Invenit hanc animus, dum cuncta resolvit, agitque,
2    Ut prodant causas cuncta creata suas.
3 Si specularis hylen, nunc est substantia quaevis,
4    Contra nunc, eadem creditur esse nihil.
5 Quam, dum vestigat ratio, quasi somnia sentit,
6    Dumque tenere cupis, mox fugitiva latet.
7 Auris abesse sonum sic audit, dum nihil audit.
8    Sic oculis tenebras cerne videndo nihil.
9 Defectuque suo sic tactus tangit inane,
10    Insipidum gustus nil sapiendo probat,
11 Et nihil olfaciens procul esse revincit odores,
12    Qui prius argutus censor odoris erat.
Ioannes Saresberiensis HOME