monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 26 > 91 > 22 > 75 > 10 > 54 > 14 > 38 > 95 > 28 > 98 > 59 > 53 > 49 > 93
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCII De virtute humilitatis. <<<     >>> XCIV De hyle.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCIII De Platone et dogmate eius.

1 At Plato symmystes veri distinguit in ipsis
2    Scibilibus, quid res scire creata queat.
3 Nam licet interdum fidei contraria dicat,
4 Sunt tamen illius plurima grata bonis.
5 Principio docet esse Deum, distinguit ab aevo
6    Tempus et ideas applicat, aptat hylen.
Ioannes Saresberiensis HOME