monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCI De vitio elationis. <<<     >>> XCIII De Platone et dogmate eius.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, XCII De virtute humilitatis.

1 Digni sunt humiles virtutum munere, digni
2    Scire Deum, dignis vita beata datur.
3 Qui docet haec verbis, praetendit philosophantis
4    Nomen, philosophus haec facit atque docet.
5 Haec et Aristoteles fertur docuisse loquendo,
6    Fortius exemplis quilibet ista docet.
Ioannes Saresberiensis HOME