monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 89
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXXVIII De vitio ingratitudinis. <<<     >>> XC Quae reprimant vanam gloriam.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXXIX De vana gloria.

1 Est ingrata Deo, quae doni captat honores,
2    Quae laudes operis vult retinere boni.
3 Praeripit auctori quisquis titulos meritorum,
4    Provocat ultrices in sua damna manus.
5 Gloria vana quid est, nisi fumus et umbra sonusque,
6    Qui simul, ut coepit, incipit esse nihil?
7 Hanc tamen affectant omnes, quia semper adesse
8    Verae virtutis testificatur opus.
9 Gloria, dulce malum, magnorum pectora mulcet
10    Et tamen haec eadem languidiora facit.
11 Quos caro non flectit, nec amor pervertit habendi,
12 Gloria de facili praecipitare solet.
Ioannes Saresberiensis HOME