monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 86
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXXV Quae reprimant avaritiam. <<<     >>> LXXXVII Quod negligentia parvorum magna vitia generat.

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXXVI Quod alia vitia oriuntur ex aliis, sed superbia etiam

1 ex virtute.
2 Ex vitiis aliis aliorum constat origo,
3    Et de principiis sunt mala multa malis.
4 Aestus avaritiae gignit plerumque rapinas,
5    Saepe facit cupidum luxuriosa Venus.
6 Immoderata parit Venerem gula, dat furor ausum,
7    Livor edax odium, fit vetus ira furor.
8 Sic vitium vitio dat causam datque sequelam,
9    Res etenim turpis sola manere nequit.
Ioannes Saresberiensis HOME