monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 86 > 60 > 82 > 29 > 36 > 99 > 68 > 85
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXXIV Quae coerceant libidinem. <<<     >>> LXXXVI Quod alia vitia oriuntur ex aliis, sed superbia etiam

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXXV Quae reprimant avaritiam.

1 Bella secunda movet amor irrequietus habendi,
2    Succendens animas pronus ad omne nefas;
3 Instigant oculi mentem, cum singula spectant,
4 Ut velit esse suum, quod putat esse bonum.
5 Conterit hoc vitium rerum speculatio cauta,
6    Et divinus amor, suppliciique metus.
Ioannes Saresberiensis HOME