monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 86 > 60 > 82 > 29 > 36 > 99 > 68 > 85 > 84 > 87 > 45 > 35 > 41 > 33 > 48 > 97 > 96 > 80 > 65 > 73 > 77
Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXVI De errore Aristotelis. <<<     >>> LXXVIII Quod natura singularia tantum novit, universalia

Ioannes Saresberiensis, Entheticus, LXXVII Quod animae de quinta essentia.

1 Ut fierent animae, substantia quinta creatur,
2    De qua signiferi constat origo poli.
3 Illa beatorum sedes, haec aula deorum,
4    Nam magis apta Deo, quae gravitate carent.
5 Aeternum mundum statuit tempusque coaevum,
6    Hisque coaeternus dicitur esse locus.
7 Nilque perire docet, sed in orbem cuncta rotari,
8    Et loca temporibus quaelibet apta suis.
Ioannes Saresberiensis HOME